Löydetty 335 Tulokset: Moyses

  • Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem — non quia ex Moyse est sed ex patribus — et in sabbato circumciditis hominem. (Evangelium secundum Ioannem 7, 22)

  • In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis?”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 5)

  • Moyses quidem dixit: “Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis. (Actus Apostolorum 3, 22)

  • audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit consuetudines, quas tradidit nobis Moyses”. (Actus Apostolorum 6, 14)

  • Eodem tempore natus est Moyses et erat formosus coram Deo; qui nutritus est tribus mensibus in domo patris. (Actus Apostolorum 7, 20)

  • et eruditus est Moyses in omni sapientia Aegyptiorum; et erat potens in verbis et in operibus suis. (Actus Apostolorum 7, 22)

  • Fugit autem Moyses propter verbum istud; et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. (Actus Apostolorum 7, 29)

  • Moyses autem videns admirabatur visum; accedente autem illo, ut consideraret, facta est vox Domini: (Actus Apostolorum 7, 31)

  • “Ego Deus patrum tuorum, Deus Abraham et Isaac et Iacob”. Tremefactus autem Moyses non audebat considerare. (Actus Apostolorum 7, 32)

  • Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: “Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me”. (Actus Apostolorum 7, 37)

  • dicentes ad Aaron: “Fac nobis deos, qui praecedant nos; Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quid factum sit ei”. (Actus Apostolorum 7, 40)

  • Moyses enim a generationibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur”. (Actus Apostolorum 15, 21)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina