Mosaico decorativo

Löydetty 1637 Tulokset: Mea

  • Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum, qui noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum. (Liber Ieremiae 11, 10)

  • Quid est dilectae meae, ut in domo mea perficiat consilia mala? Numquid vota et carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus glorieris?”. (Liber Ieremiae 11, 15)

  • Tu autem, Domine exercituum, qui iudicas iuste et probas renes et corda: videam ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam. (Liber Ieremiae 11, 20)

  • “Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam; dedi dilectam animae meae in manu inimicorum eius. (Liber Ieremiae 12, 7)

  • Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva; dedit contra me vocem, ideo odivi eam. (Liber Ieremiae 12, 8)

  • Numquid avis discolor hereditas mea mihi? Numquid aves in circuitu contra eam? Venite, congregamini, omnes bestiae campi, properate ad devorandum. (Liber Ieremiae 12, 9)

  • Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam; dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis. (Liber Ieremiae 12, 10)

  • populus iste pessimus — qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos, ut servirent eis et adorarent eos — erit sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est. (Liber Ieremiae 13, 10)

  • Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae; plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini. (Liber Ieremiae 13, 17)

  • Et dixit Dominus ad me: “Si steterit Moyses et Samuel co ram me, non est anima mea ad populum istum; eice illos a facie mea, et egrediantur. (Liber Ieremiae 15, 1)

  • Tu reppulisti me, dicit Dominus, retrorsum abiisti; et extendi manum meam super te et interfeci te: laboravi miserans. (Liber Ieremiae 15, 6)

  • Vae mihi, mater mea, quoniam genuisti me virum rixae et virum discordiae in universa terra! Non feneravi, nec feneravit mihi quisquam; omnes maledicunt mihi. (Liber Ieremiae 15, 10)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina