Mosaico decorativo

Löydetty 1637 Tulokset: Mea

  • Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? Factus es mihi quasi rivus mendax, aquae infideles. (Liber Ieremiae 15, 18)

  • Propter hoc haec dixit Dominus: “Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis; et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris; convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. (Liber Ieremiae 15, 19)

  • Haec enim dixit Dominus: “Ne ingrediaris domum convivii neque vadas ad plangendum neque lugebis eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes. (Liber Ieremiae 16, 5)

  • dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt. (Liber Ieremiae 16, 11)

  • Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditae a facie mea, et non est occulta iniquitas eorum ab oculis meis. (Liber Ieremiae 16, 17)

  • Et reddam primum dupliciter iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam”. (Liber Ieremiae 16, 18)

  • Domine, fortitudo mea et praesidium meum et refugium meum in die tribulationis; ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent: “Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem, quae nihil prodest”. (Liber Ieremiae 16, 19)

  • “Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam et virtutem meam, et scient quia nomen mihi Dominus”. (Liber Ieremiae 16, 21)

  • Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es. (Liber Ieremiae 17, 14)

  • “Surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea”. (Liber Ieremiae 18, 2)

  • “Numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domus Israel?, ait Dominus. Ecce, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. (Liber Ieremiae 18, 6)

  • si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, paenitentiam agam super bono, quod locutus sum ut facerem ei. (Liber Ieremiae 18, 10)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina