Löydetty 3589 Tulokset: Man
BETH. In Domino gloriabitur anima mea, audiant mansueti et laetentur. (Liber Psalmorum 34, 3)
Omnia ossa mea dicent: “Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum”. (Liber Psalmorum 35, 10)
Etenim non pacifice loquebantur et contra mansuetos terrae dolos cogitabant. (Liber Psalmorum 35, 20)
Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. (Liber Psalmorum 36, 12)
Mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis. (Liber Psalmorum 37, 11)
MEM. A Domino gressus hominis confirmantur, et viam eius volet. (Liber Psalmorum 37, 23)
Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus sustentat manum eius. (Liber Psalmorum 37, 24)
Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius nec damnabit eum, cum iudicabitur illi. (Liber Psalmorum 37, 33)
quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et descendit super me manus tua. (Liber Psalmorum 38, 3)
Amove a me plagas tuas: ab ictu manus tuae ego defeci. (Liber Psalmorum 39, 11)
In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum vitae meae. (Liber Psalmorum 42, 9)
Tu manu tua gentes depulisti et plantasti illos, afflixisti populos et dilatasti eos. (Liber Psalmorum 44, 3)