Löydetty 3589 Tulokset: Man
Lavabo in innocentia manus meas et circumdabo altare tuum, Domine, (Liber Psalmorum 26, 6)
in quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus. (Liber Psalmorum 26, 10)
Exaudi vocem deprecationis meae, dum clamo ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. (Liber Psalmorum 28, 2)
Da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opus manuum eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis. (Liber Psalmorum 28, 4)
Quoniam non intellexerunt opera Domini et opus manuum eius, destruet illos et non aedificabit eos. (Liber Psalmorum 28, 5)
In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine, Deus veritatis. (Liber Psalmorum 31, 6)
nec conclusisti me in manibus inimici; statuisti in loco spatioso pedes meos. (Liber Psalmorum 31, 9)
in manibus tuis sortes meae”. Eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me; (Liber Psalmorum 31, 16)
Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, immutatus est vigor meus in ardoribus aestatis. (Liber Psalmorum 32, 4)
Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus; in camo et freno si accedis ad constringendum, non approximant ad te. (Liber Psalmorum 32, 9)
Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt. (Liber Psalmorum 33, 9)
Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes cordis eius in generatione et generationem. (Liber Psalmorum 33, 11)