Löydetty 33 Tulokset: Itinere
Cumque esset iam meridies, illudebat eis Elias dicens: “Clamate voce maiore; deus enim est et forsitan occupatus est aut secessit aut in itinere aut certe dormit, ut excitetur”. (Liber I Regum 18, 27)
ut vocaret transeuntes per viam et pergentes itinere suo: (Liber Proverbiorum 9, 15)
Intellegentia bona dabit gratiam, in itinere infidelium vorago. (Liber Proverbiorum 13, 15)
Ambulans recto itinere timet Deum; despicit illum, qui infami graditur via. (Liber Proverbiorum 14, 2)
et pro vita rogat mortuum et in adiutorium rem omnino inutilem invocat, et pro itinere petit ab eo, quod ambulare non potest, (Liber Sapientiae 13, 18)
Quia oblitus est mei populus meus, vanitati sacrificantes et impingentes in viis suis, in semitis antiquis, ut ambularent per calles in itinere non trito, (Liber Ieremiae 18, 15)
Et surrexit Ionas et abiit in Nineven iuxta verbum Domini. Et Nineve erat civitas magna coram Deo, itinere trium dierum. (Prophetia Ionae 3, 3)
Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius; et clamavit et dixit: “Adhuc quadraginta dies, et Nineve subvertetur”. (Prophetia Ionae 3, 4)
erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta. (Evangelium secundum Ioannem 4, 6)