Znaleziono 33 Wyniki dla: Itinere

  • Cumque esset iam meridies, illudebat eis Elias dicens: “Clamate voce maiore; deus enim est et forsitan occupatus est aut secessit aut in itinere aut certe dormit, ut excitetur”. (Liber I Regum 18, 27)

  • ut vocaret transeuntes per viam et pergentes itinere suo: (Liber Proverbiorum 9, 15)

  • Intellegentia bona dabit gratiam, in itinere infidelium vorago. (Liber Proverbiorum 13, 15)

  • Ambulans recto itinere timet Deum; despicit illum, qui infami graditur via. (Liber Proverbiorum 14, 2)

  • et pro vita rogat mortuum et in adiutorium rem omnino inutilem invocat, et pro itinere petit ab eo, quod ambulare non potest, (Liber Sapientiae 13, 18)

  • Quia oblitus est mei populus meus, vanitati sacrificantes et impingentes in viis suis, in semitis antiquis, ut ambularent per calles in itinere non trito, (Liber Ieremiae 18, 15)

  • Et surrexit Ionas et abiit in Nineven iuxta verbum Domini. Et Nineve erat civitas magna coram Deo, itinere trium dierum. (Prophetia Ionae 3, 3)

  • Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius; et clamavit et dixit: “Adhuc quadraginta dies, et Nineve subvertetur”. (Prophetia Ionae 3, 4)

  • erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta. (Evangelium secundum Ioannem 4, 6)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina