Löydetty 2382 Tulokset: Israel Vexilla Legitimum
Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Ierusalem, et super omnem domum Israel, quae est in medio eius. (Prophetia Ezechielis 12, 10)
Et dices ad populum terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos, qui habitant in Ierusalem in terra Israel: Panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent, quia desolabitur terra a plenitudine sua propter violentiam omnium, qui habitant in ea; (Prophetia Ezechielis 12, 19)
“Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel dicentibus: “In longum differentur dies, et peribit omnis visio”? (Prophetia Ezechielis 12, 22)
Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel; et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis. (Prophetia Ezechielis 12, 23)
Non enim erit ultra omnis visio vana neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel, (Prophetia Ezechielis 12, 24)
“Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: “Visio, quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat”; (Prophetia Ezechielis 12, 27)
“Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israel, qui prophetant; et dices prophetantibus de corde suo: Audite verbum Domini. (Prophetia Ezechielis 13, 2)
Quasi vulpes in ruinis prophetae tui, Israel, facti sunt. (Prophetia Ezechielis 13, 4)
Non ascendistis confractiones neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in proelio in die Domini. (Prophetia Ezechielis 13, 5)
et erit manus mea super prophetas, qui vident vana et divinant mendacium: in consilio populi mei non erunt et in scriptura domus Israel non scribentur nec in terram Israel ingredientur, et scietis quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 13, 9)
Et complebo indignationem meam in pariete et in his, qui leverunt eum calce, dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui leverunt eum; 16 prophetae Israel, qui prophetant ad Ierusalem et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 13, 15)
Et venerunt ad me viri seniorum Israel et sederunt coram me. (Prophetia Ezechielis 14, 1)