Mosaico decorativo

Talált 2382 Eredmények: Israel Vexilla Legitimum

  • Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Ierusalem, et super omnem domum Israel, quae est in medio eius. (Prophetia Ezechielis 12, 10)

  • Et dices ad populum terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos, qui habitant in Ierusalem in terra Israel: Panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent, quia desolabitur terra a plenitudine sua propter violentiam omnium, qui habitant in ea; (Prophetia Ezechielis 12, 19)

  • “Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel dicentibus: “In longum differentur dies, et peribit omnis visio”? (Prophetia Ezechielis 12, 22)

  • Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel; et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis. (Prophetia Ezechielis 12, 23)

  • Non enim erit ultra omnis visio vana neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel, (Prophetia Ezechielis 12, 24)

  • “Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: “Visio, quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat”; (Prophetia Ezechielis 12, 27)

  • “Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israel, qui prophetant; et dices prophetantibus de corde suo: Audite verbum Domini. (Prophetia Ezechielis 13, 2)

  • Quasi vulpes in ruinis prophetae tui, Israel, facti sunt. (Prophetia Ezechielis 13, 4)

  • Non ascendistis confractiones neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in proelio in die Domini. (Prophetia Ezechielis 13, 5)

  • et erit manus mea super prophetas, qui vident vana et divinant mendacium: in consilio populi mei non erunt et in scriptura domus Israel non scribentur nec in terram Israel ingredientur, et scietis quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 13, 9)

  • Et complebo indignationem meam in pariete et in his, qui leverunt eum calce, dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui leverunt eum; 16 prophetae Israel, qui prophetant ad Ierusalem et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 13, 15)

  • Et venerunt ad me viri seniorum Israel et sederunt coram me. (Prophetia Ezechielis 14, 1)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina