Löydetty 2382 Tulokset: Israel Vexilla Legitimum
et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israel die, qua unxit eos, religione perpetua in generationibus eorum. (Liber Leviticus 7, 36)
quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandavit filiis Israel, ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai. (Liber Leviticus 7, 38)
Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius ac maiores natu Israel dixitque ad Aaron: (Liber Leviticus 9, 1)
Et ad filios Israel loqueris: "Tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum, (Liber Leviticus 9, 3)
Locutus est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius: “Comas vestras nolite excutere et vestimenta nolite scindere, ne moriamini, et super omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri, omnis domus Israel, plangant incendium, quod Dominus suscitavit. (Liber Leviticus 10, 6)
doceatisque filios Israel omnia legitima mea, quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi”. (Liber Leviticus 10, 11)
Pectusculum quoque elationis et armum donationis edetis in loco mundissimo, tu et filii tui ac filiae tuae tecum; tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis pacificis filiorum Israel. (Liber Leviticus 10, 14)
“Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae. (Liber Leviticus 11, 2)
“Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Mulier, si, suscepto semine, pepererit masculum, immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae, (Liber Leviticus 12, 2)
“Loquimini filiis Israel et dicite eis: Vir, si patitur fluxum seminis, immundus erit. (Liber Leviticus 15, 2)
Docebitis ergo filios Israel, ut caveant immunditiam, ne moriantur in sordibus suis, cum polluerint habitaculum meum, quod est inter eos. (Liber Leviticus 15, 31)
Suscipietque a coetu filiorum Israel duos hircos in sacrificium pro peccato et unum arietem in holocaustum. (Liber Leviticus 16, 5)