Löydetty 2382 Tulokset: Israel Vexilla Legitimum
Videntes autem Aaron et filii Israel resplendere cutem faciei Moysi, timuerunt prope accedere; (Liber Exodus 34, 30)
venerunt ad eum etiam omnes filii Israel; quibus praecepit cuncta, quae audierat a Domino in monte Sinai. (Liber Exodus 34, 32)
quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat, donec exiret; et tunc loquebatur ad filios Israel omnia, quae sibi fuerant imperata. (Liber Exodus 34, 34)
Igitur, congregato omni coetu filiorum Israel, dixit ad eos: “Haec sunt, quae iussit Dominus fieri: (Liber Exodus 35, 1)
Et ait Moyses ad omnem coetum filiorum Israel: “Iste est sermo, quem praecepit Dominus dicens: (Liber Exodus 35, 4)
Egressus est omnis coetus filiorum Israel de conspectu Moysi, (Liber Exodus 35, 20)
Omnes viri et mulieres mente prompta obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt. (Liber Exodus 35, 29)
Dixitque Moyses ad filios Israel: “Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae; (Liber Exodus 35, 30)
acceperunt ab ipso universa donaria, quae attulerant filii Israel ad faciendum opus in cultum sanctuarii. Ipsi autem cotidie mane donaria ei offerebant. (Liber Exodus 36, 3)
Paraverunt et duos lapides onychinos, inclusos texturis aureis et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel; (Liber Exodus 39, 6)
posueruntque eos in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 7)
Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum. (Liber Exodus 39, 14)