Löydetty 2382 Tulokset: Israel Vexilla Legitimum
Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel adinventiones suas. - (Liber Psalmorum 103, 7)
Et statuit illud Iacob in praeceptum et Israel in testamentum aeternum (Liber Psalmorum 105, 10)
Et intravit Israel in Aegyptum, et Iacob peregrinus fuit in terra Cham. (Liber Psalmorum 105, 23)
Benedictus Dominus, Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum. Et dicet omnis populus: “Fiat, fiat”. (Liber Psalmorum 106, 48)
ALLELUIA. In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro, (Liber Psalmorum 114, 1)
factus est Iuda sanctuarium eius, Israel potestas eius. (Liber Psalmorum 114, 2)
Domus Israel speravit in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est. (Liber Psalmorum 115, 9)
Dominus memor fuit nostri et benedicet nobis: benedicet domui Israel, benedicet domui Aaron, (Liber Psalmorum 115, 12)
Dicat nunc Israel, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. (Liber Psalmorum 118, 2)
Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel. (Liber Psalmorum 121, 4)
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini. (Liber Psalmorum 122, 4)
Canticum ascensionum. David. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, (Liber Psalmorum 124, 1)