Löydetty 4294 Tulokset: Fé
perfectorum autem est solidus cibus, eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. (Epistula ad Hebraeos 5, 14)
Quapropter praetermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur, non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum, (Epistula ad Hebraeos 6, 1)
proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima, cuius finis in combustionem. (Epistula ad Hebraeos 6, 8)
et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem. (Epistula ad Hebraeos 6, 15)
ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum. (Epistula ad Hebraeos 6, 20)
manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. (Epistula ad Hebraeos 7, 14)
Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos, (Epistula ad Hebraeos 7, 15)
nihil enim ad perfectum adduxit lex; introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. (Epistula ad Hebraeos 7, 19)
Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus; (Epistula ad Hebraeos 7, 26)
qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo. (Epistula ad Hebraeos 7, 27)
Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur; unde necesse erat et hunc habere aliquid, quod offerret. (Epistula ad Hebraeos 8, 3)
Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum sint qui offerant secundum legem munera; (Epistula ad Hebraeos 8, 4)