Löydetty 4294 Tulokset: Fé
qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in tota domo illius. (Epistula ad Hebraeos 3, 2)
quadraginta annos. Propter quod infensus fui generationi huic et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas; (Epistula ad Hebraeos 3, 10)
participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus, (Epistula ad Hebraeos 3, 14)
Qui sunt enim qui audientes exacerbaverunt? Nonne universi, qui profecti sunt ab Aegypto per Moysen? (Epistula ad Hebraeos 3, 16)
Quibus autem infensus fuit quadraginta annos? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum membra ceciderunt in deserto? (Epistula ad Hebraeos 3, 17)
Festinemus ergo ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum quis incidat inoboedientiae exemplum. (Epistula ad Hebraeos 4, 11)
Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit caelos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem. (Epistula ad Hebraeos 4, 14)
Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus pro homi nibus constituitur in his, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis; (Epistula ad Hebraeos 5, 1)
et propter eam debet, quemadmodum et pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis. (Epistula ad Hebraeos 5, 3)
Sic et Christus non semetipsum glorificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: “Filius meus es tu; ego hodie genui te”; (Epistula ad Hebraeos 5, 5)
Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum, qui possit salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia, (Epistula ad Hebraeos 5, 7)
appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech. (Epistula ad Hebraeos 5, 10)