Mosaico decorativo

Löydetty 4238 Tulokset: Eum

  • Et aiebat David: “Vere frustra servavi omnia, quae huius erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis, quae ad eum pertinebant; et reddidit mihi malum pro bono. (Liber I Samuelis 25, 21)

  • Haec faciat Deus inimicis David et haec addat, si reliquero de omnibus, quae ad eum pertinent, usque mane quidquid masculini sexus”. (Liber I Samuelis 25, 22)

  • Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua domino meo, et da pueris, qui sequuntur dominum meum. (Liber I Samuelis 25, 27)

  • Si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam tuam, erit anima domini mei custodita in fasciculo vitae apud Dominum Deum tuum; sed inimicorum tuorum animam ipse iaciat in impetu et circulo fundae. (Liber I Samuelis 25, 29)

  • Et ait David ad Abigail: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui misit te hodie in occursum meum. Et benedicta prudentia tua, (Liber I Samuelis 25, 32)

  • ait David ad Achimelech Hetthaeum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens: “Quis descendet mecum ad Saul in castra?”. Dixitque Abisai: “Ego descendam tecum”. (Liber I Samuelis 26, 6)

  • Dixitque Abisai ad David: “Conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas; nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit”. (Liber I Samuelis 26, 8)

  • Et dixit David ad Abisai: “Ne interficias eum; quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit?”. (Liber I Samuelis 26, 9)

  • Et dixit David: “Vivit Dominus quia Dominus percutiet eum, aut dies eius veniet, ut moriatur, aut in proelium descendens peribit. (Liber I Samuelis 26, 10)

  • Et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra ut quaereret eum. (Liber I Samuelis 27, 4)

  • Samuel autem mortuus erat; planxeratque eum omnis Israel, et sepelierant eum in Rama urbe sua. Et Saul abstulerat magos et hariolos de terra. (Liber I Samuelis 28, 3)

  • Dixitque Saul servis suis: “Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam et sciscitabor per illam”. Et dixerunt servi eius ad eum: “Est mulier habens pythonem in Endor”. (Liber I Samuelis 28, 7)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina