Mosaico decorativo

Löydetty 4238 Tulokset: Eum

  • Quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similae partem ephi decimam in sacrificium pro peccato; non mittet in eam oleum, nec turis aliquid imponet, quia sacrificium pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 11)

  • Et expiabit eum sacerdos et peccatum eius in uno ex his casibus, et propitius erit Dominus. Reliquam vero partem sacerdos habebit sicut in oblatione similae”. (Liber Leviticus 5, 13)

  • ipsumque, quod intulit damni, restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti, qui expiabit eum offerens arietem, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 5, 16)

  • offeret arietem immaculatum de gregibus iuxta aestimationem sacerdoti, qui expiabit eum ab eo, quod nesciens fecerit, et dimittetur ei: (Liber Leviticus 5, 18)

  • qui expiabit eum coram Domino, et dimittetur illi pro singulis, quae faciendo peccaverit”. (Liber Leviticus 5, 26)

  • vas autem fictile, in quo coctum est, confringetur; quod si vas aeneum fuerit, defricabitur et lavabitur aqua. (Liber Leviticus 6, 21)

  • “Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis; (Liber Leviticus 8, 2)

  • vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper ephod imposuit, (Liber Leviticus 8, 7)

  • Tulit et unctionis oleum, quo levit habitaculum cum omni supellectili sua et sanctificavit ea. (Liber Leviticus 8, 10)

  • Quod fundens super caput Aaron, unxit eum et consecravit; (Liber Leviticus 8, 12)

  • immolavit eum; et hauriens Moyses sanguinem tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum et mundavit illud; fuditque reliquum sanguinem ad fundamenta eius et sanctificavit illud expiando. (Liber Leviticus 8, 15)

  • immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum. (Liber Leviticus 8, 19)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina