Found 4238 Results for: Eum
Quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similae partem ephi decimam in sacrificium pro peccato; non mittet in eam oleum, nec turis aliquid imponet, quia sacrificium pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 11)
Et expiabit eum sacerdos et peccatum eius in uno ex his casibus, et propitius erit Dominus. Reliquam vero partem sacerdos habebit sicut in oblatione similae”. (Liber Leviticus 5, 13)
ipsumque, quod intulit damni, restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti, qui expiabit eum offerens arietem, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 5, 16)
offeret arietem immaculatum de gregibus iuxta aestimationem sacerdoti, qui expiabit eum ab eo, quod nesciens fecerit, et dimittetur ei: (Liber Leviticus 5, 18)
qui expiabit eum coram Domino, et dimittetur illi pro singulis, quae faciendo peccaverit”. (Liber Leviticus 5, 26)
vas autem fictile, in quo coctum est, confringetur; quod si vas aeneum fuerit, defricabitur et lavabitur aqua. (Liber Leviticus 6, 21)
“Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis; (Liber Leviticus 8, 2)
vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper ephod imposuit, (Liber Leviticus 8, 7)
Tulit et unctionis oleum, quo levit habitaculum cum omni supellectili sua et sanctificavit ea. (Liber Leviticus 8, 10)
Quod fundens super caput Aaron, unxit eum et consecravit; (Liber Leviticus 8, 12)
immolavit eum; et hauriens Moyses sanguinem tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum et mundavit illud; fuditque reliquum sanguinem ad fundamenta eius et sanctificavit illud expiando. (Liber Leviticus 8, 15)
immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum. (Liber Leviticus 8, 19)