Löydetty 4238 Tulokset: Eum
Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et operuisti illas et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis. (Prophetia Ezechielis 16, 18)
Et panem meum, quem dedi tibi, similam et oleum et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis, et factum est, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 19)
Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus, (Prophetia Ezechielis 16, 62)
Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis, qui constituit eum regem, cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum, quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur. (Prophetia Ezechielis 17, 16)
Et non in exercitu grandi neque in populo multo adiuvabit eum pharao in proelio, in iactu aggeris et in exstructione munitionum, ut interficiat animas multas. (Prophetia Ezechielis 17, 17)
Propterea haec dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam iuramentum meum, quod sprevit, et foedus meum, quod praevaricatus est, ponam in caput eius (Prophetia Ezechielis 17, 19)
et expandam super eum rete meum, et comprehendetur tendicula mea, et adducam eum in Babylonem et iudicabo illum ibi in praevaricatione, qua praevaricatus est in me. (Prophetia Ezechielis 17, 20)
Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum. (Prophetia Ezechielis 18, 20)
Et convocaverunt contra eum gentes, in fovea earum captus est; et adduxerunt eum in circulis in terram Aegypti. (Prophetia Ezechielis 19, 4)
Quae cum vidisset quoniam exspectaverat, et perierat spes eius, tulit alium de leunculis suis, leonem constituit eum. (Prophetia Ezechielis 19, 5)
Et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum, in fovea earum captus est. (Prophetia Ezechielis 19, 8)
Et miserunt eum in caveam in circulis et adduxerunt eum ad regem Babylonis; qui misit eum in carcerem, ne audiretur vox eius ultra super montes Israel. (Prophetia Ezechielis 19, 9)