Mosaico decorativo

Löydetty 4238 Tulokset: Eum

  • Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt thesaurum meum absconditum; et introibunt in illud praedones et contaminabunt illud (Prophetia Ezechielis 7, 22)

  • Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius; vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius; et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum. (Prophetia Ezechielis 9, 2)

  • Et dixit Dominus ad eum: “Transi per mediam civitatem in medio Ierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio eius”. (Prophetia Ezechielis 9, 4)

  • Et illis dixit, audiente me: “Transite per civitatem sequentes eum et percutite; non parcat oculus vester, neque misereamini: (Prophetia Ezechielis 9, 5)

  • Ipsum est animal, quod vidi subter Deum Israel iuxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent. (Prophetia Ezechielis 10, 20)

  • Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum, (Prophetia Ezechielis 11, 19)

  • ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. (Prophetia Ezechielis 11, 20)

  • Ante oculos eorum perfode tibi parietem et efferes per eum; (Prophetia Ezechielis 12, 5)

  • Et dux, qui est in medio eorum, in umeris portabit, in caligine, et egredietur; parietem perfodient, ut transitus fiat per eum; faciem suam operiet, ut non videat oculo terram. (Prophetia Ezechielis 12, 12)

  • Et extendam rete meum super illum, et capietur in tendicula mea; et adducam eum in Babylonem in terram Chaldaeorum, et ipsam non videbit ibique morietur. (Prophetia Ezechielis 12, 13)

  • Et omnes, qui circa eum sunt, praesidium eius et agmina eius, dispergam in omnem ventum; et gladium evaginabo post eos. (Prophetia Ezechielis 12, 14)

  • Eo quod deceperint populum meum dicentes: “Pax”, et non est pax; et ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum calce. (Prophetia Ezechielis 13, 10)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina