Löydetty 4238 Tulokset: Eum
quae est iniquitas iudicialis, eo quod negassem Deum desuper; (Liber Iob 31, 28)
si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum, (Liber Iob 31, 29)
cum non dederim ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius; (Liber Iob 31, 30)
foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit; (Liber Iob 31, 32)
si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam; (Liber Iob 31, 33)
Quis mihi tribuat auditorem? Ecce signum meum! Omnipotens respondeat mihi! Ecce liber, quem scripsit vir litis meae, (Liber Iob 31, 35)
Numerum graduum meorum pronuntiabo illi et quasi principem adibo eum. (Liber Iob 31, 37)
Ne forte dicatis: “Invenimus sapientiam; Deus proiecit eum, non homo”. (Liber Iob 32, 13)
Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis. (Liber Iob 33, 2)
Verumtamen terror meus non te terreat, et onus meum non sit tibi grave. (Liber Iob 33, 7)
Quare adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi? (Liber Iob 33, 13)
ut avertat hominem ab his, quae facit, et liberet eum de superbia, (Liber Iob 33, 17)