Löydetty 4238 Tulokset: Eum
“Potestas et terror apud eum est, qui facit pacem in sublimibus suis. (Liber Iob 25, 2)
“Vivit Deus, qui abstulit ius meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam, (Liber Iob 27, 2)
Iustificationem meam, quam coepi tenere, non deseram, neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. (Liber Iob 27, 6)
Numquid Deus audiet clamorem eius, cum venerit super eum angustia? (Liber Iob 27, 9)
Aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum omni tempore? (Liber Iob 27, 10)
Haec est pars hominis impii apud Deum, et hereditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient. (Liber Iob 27, 13)
Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas. (Liber Iob 27, 20)
Tollet eum ventus urens et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. (Liber Iob 27, 21)
Et mittet super eum et non parcet; de manu eius fugiens fugiet. (Liber Iob 27, 22)
Complodet super eum manus suas et sibilabit eum de loco suo. (Liber Iob 27, 23)
Quando splendebat lucerna eius super caput meum, et ad lumen eius ambulabam in tenebris. (Liber Iob 29, 3)
Qui me audiebant, blandiebantur et intenti tacebant ad consilium meum. (Liber Iob 29, 21)