Löydetty 1617 Tulokset: Eorum
AIN. Oculi Domini super iustos, et aures eius in clamorem eorum. (Liber Psalmorum 34, 16)
PHE. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. (Liber Psalmorum 34, 17)
SADE. Clamaverunt, et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. (Liber Psalmorum 34, 18)
SIN. Custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. (Liber Psalmorum 34, 21)
Domine, quamdiu aspicies? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam. (Liber Psalmorum 35, 17)
Gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum confringetur. (Liber Psalmorum 37, 15)
IOD. Novit Dominus dies immaculatorum, et hereditas eorum in aeternum erit. (Liber Psalmorum 37, 18)
TAU. Salus autem iustorum a Domino, et protector eorum in tempore tribulationis. (Liber Psalmorum 37, 39)
Deus, auribus nostris audivimus; patres nostri annuntiaverunt nobis opus, quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis. (Liber Psalmorum 44, 2)
Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos; sed dextera tua et brachium tuum et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. (Liber Psalmorum 44, 4)
Vendidisti populum tuum sine lucro nec ditior factus es in commutatione eorum. (Liber Psalmorum 44, 13)
Sepulcra eorum domus illorum in aeternum; tabernacula eorum in progeniem et progeniem, etsi vocaverunt nominibus suis terras suas. (Liber Psalmorum 49, 12)