Löydetty 1617 Tulokset: Eorum
a mortuis manu tua, Domine, a mortuis, quorum defecit portio vitae. De reconditis tuis adimpleas ventrem eorum, saturentur filii et dimittant reliquias parvulis suis. (Liber Psalmorum 17, 14)
in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. (Liber Psalmorum 19, 5)
A finibus caelorum egressio eius, et occursus eius usque ad fines eorum, nec est quod se abscondat a calore eius. (Liber Psalmorum 19, 7)
Fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum. (Liber Psalmorum 21, 11)
Quoniam pones eos dorsum, arcus tuos tendes in vultum eorum. (Liber Psalmorum 21, 13)
Edent pauperes et saturabuntur; et laudabunt Dominum, qui requirunt eum: “Vivant corda eorum in saeculum saeculi!”. (Liber Psalmorum 22, 27)
in quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus. (Liber Psalmorum 26, 10)
Ne simul trahas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem. Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. (Liber Psalmorum 28, 3)
Da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opus manuum eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis. (Liber Psalmorum 28, 4)
Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum. (Liber Psalmorum 33, 6)
qui finxit singillatim corda eorum, qui intellegit omnia opera eorum. (Liber Psalmorum 33, 15)
ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame. (Liber Psalmorum 33, 19)