Löydetty 2353 Tulokset: Enim
Videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. (Liber Sapientiae 4, 17)
exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormento interrogabuntur. (Liber Sapientiae 6, 6)
Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus; (Liber Sapientiae 6, 7)
Qui enim custodierint iusta iuste, iustificabuntur; et, qui didicerint ista, invenient defensionem. (Liber Sapientiae 6, 10)
Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit, assidentem enim illam foribus suis inveniet. (Liber Sapientiae 6, 14)
Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia, cura vero disciplinae dilectio est, (Liber Sapientiae 6, 17)
nullus enim rex aliud habuit nativitatis initium. (Liber Sapientiae 7, 5)
Infinitus enim thesaurus est hominibus; quem qui acquisierunt, ad amicitiam in Deum se paraverunt propter disciplinae dona commendati. (Liber Sapientiae 7, 14)
in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientia. (Liber Sapientiae 7, 16)
Ipse enim dedit mihi horum, quae sunt, scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum, (Liber Sapientiae 7, 17)
Et, quaecumque sunt absconsa et manifesta, didici; omnium enim artifex docuit me sapientia. (Liber Sapientiae 7, 21)
Est enim in illa spiritus intellegens, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, mobilis, perspicuus, incoinquinatus, lucidus, innocens, amans bonum, acutus, (Liber Sapientiae 7, 22)