Mosaico decorativo

Found 2353 Results for: Enim

  • Videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. (Liber Sapientiae 4, 17)

  • exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormento interrogabuntur. (Liber Sapientiae 6, 6)

  • Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus; (Liber Sapientiae 6, 7)

  • Qui enim custodierint iusta iuste, iustificabuntur; et, qui didicerint ista, invenient defensionem. (Liber Sapientiae 6, 10)

  • Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit, assidentem enim illam foribus suis inveniet. (Liber Sapientiae 6, 14)

  • Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia, cura vero disciplinae dilectio est, (Liber Sapientiae 6, 17)

  • nullus enim rex aliud habuit nativitatis initium. (Liber Sapientiae 7, 5)

  • Infinitus enim thesaurus est hominibus; quem qui acquisierunt, ad amicitiam in Deum se paraverunt propter disciplinae dona commendati. (Liber Sapientiae 7, 14)

  • in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientia. (Liber Sapientiae 7, 16)

  • Ipse enim dedit mihi horum, quae sunt, scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum, (Liber Sapientiae 7, 17)

  • Et, quaecumque sunt absconsa et manifesta, didici; omnium enim artifex docuit me sapientia. (Liber Sapientiae 7, 21)

  • Est enim in illa spiritus intellegens, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, mobilis, perspicuus, incoinquinatus, lucidus, innocens, amans bonum, acutus, (Liber Sapientiae 7, 22)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina