Mosaico decorativo

Löydetty 2353 Tulokset: Enim

  • ecce in pacem versa est amaritudo mea. Tu autem eruisti animam meam a fovea consumptionis, proiecisti enim post tergum tuum omnia peccata mea. (Liber Isaiae 38, 17)

  • In tempore illo misit Merodachbaladan filius Baladan rex Babylonis litteras et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset et convaluisset. (Liber Isaiae 39, 1)

  • Effundam enim aquas super terram sitientem et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam: (Liber Isaiae 44, 3)

  • Ecce omnes participes eius confundentur; fabri enim sunt ex hominibus: conveniant omnes, stent; pavebunt, confundentur simul. (Liber Isaiae 44, 11)

  • De civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen eius. (Liber Isaiae 48, 2)

  • Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea. (Liber Isaiae 48, 4)

  • Neque audisti neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia praevaricans praevaricaris et transgressor ex utero vocaris. (Liber Isaiae 48, 8)

  • Consolatur enim Dominus Sion, consolatur omnes ruinas eius; et ponit desertum eius quasi Eden et solitudinem eius quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. (Liber Isaiae 51, 3)

  • Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis, et sicut lanam sic devorabit eos tinea; iustitia autem mea in sempiternum erit, et salus mea in generationes generationum. (Liber Isaiae 51, 8)

  • Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus eius; Dominus exercituum nomen eius. (Liber Isaiae 51, 15)

  • Quoniam non in festinatione exibitis nec in fuga properabitis; praecedet enim vos Dominus, et colliget vos Deus Israel. (Liber Isaiae 52, 12)

  • Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum hereditabit gentes, quae civitates desertas inhabitabunt. (Liber Isaiae 54, 3)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina