pronađen 2353 Rezultati za: Enim
ecce in pacem versa est amaritudo mea. Tu autem eruisti animam meam a fovea consumptionis, proiecisti enim post tergum tuum omnia peccata mea. (Liber Isaiae 38, 17)
In tempore illo misit Merodachbaladan filius Baladan rex Babylonis litteras et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset et convaluisset. (Liber Isaiae 39, 1)
Effundam enim aquas super terram sitientem et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam: (Liber Isaiae 44, 3)
Ecce omnes participes eius confundentur; fabri enim sunt ex hominibus: conveniant omnes, stent; pavebunt, confundentur simul. (Liber Isaiae 44, 11)
De civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen eius. (Liber Isaiae 48, 2)
Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea. (Liber Isaiae 48, 4)
Neque audisti neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia praevaricans praevaricaris et transgressor ex utero vocaris. (Liber Isaiae 48, 8)
Consolatur enim Dominus Sion, consolatur omnes ruinas eius; et ponit desertum eius quasi Eden et solitudinem eius quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. (Liber Isaiae 51, 3)
Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis, et sicut lanam sic devorabit eos tinea; iustitia autem mea in sempiternum erit, et salus mea in generationes generationum. (Liber Isaiae 51, 8)
Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus eius; Dominus exercituum nomen eius. (Liber Isaiae 51, 15)
Quoniam non in festinatione exibitis nec in fuga properabitis; praecedet enim vos Dominus, et colliget vos Deus Israel. (Liber Isaiae 52, 12)
Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum hereditabit gentes, quae civitates desertas inhabitabunt. (Liber Isaiae 54, 3)