Löydetty 569 Tulokset: Domus Dei
Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculorum et cubiculorum interiorum et domus propitiatorii (Liber I Paralipomenon 28, 11)
necnon et omnium, quae per Spiritum cum eo erant, de atriis domus Domini et de omnibus exedris per circuitum, de thesauris domus Dei et de thesauris rerum consecratarum (Liber I Paralipomenon 28, 12)
et de divisionibus sacerdotalibus et leviticis, de omni opere ministerii domus Domini et de universis vasis ministerii templi Domini, (Liber I Paralipomenon 28, 13)
Dixit quoque David Salomoni filio suo: “Viriliter age et confortare et fac, ne timeas et ne paveas; Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini. (Liber I Paralipomenon 28, 20)
Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: parati erunt in omne ministerium domus Dei; et assistet tibi in omni opere quisquis in sapientia ad omne ministerium promptus fuerit, principes quoque et universus populus in negotiis tuis”. (Liber I Paralipomenon 28, 21)
Ego autem totis viribus meis praeparavi impensas domus Dei mei: aurum ad vasa aurea et argentum in argentea, aes in aenea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea, lapides onychinos et ad inserendum, durum caementum et lapides diversorum colorum omnemque pretiosum lapidem et marmor Parium abundantissime. (Liber I Paralipomenon 29, 2)
dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia, argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo milia, ferri quoque centum milia talentorum. (Liber I Paralipomenon 29, 7)
Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesaurum domus Domini in manum Iahiel Gersonitis. (Liber I Paralipomenon 29, 8)
Domine Deus noster, omnis haec copia, quam paravimus, ut aedificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia. (Liber I Paralipomenon 29, 16)
Domus enim, quam aedificare cupio, magna est; magnus est enim Deus noster super omnes deos. (Liber II Paralipomenon 2, 4)
ut parentur mihi ligna plurima; domus enim, quam cupio aedificare, magna erit nimis et inclita. (Liber II Paralipomenon 2, 8)
Porticum vero ante frontem, quae tendebatur in longum, iuxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti; porro altitudo centum viginti cubitorum erat. Et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo. (Liber II Paralipomenon 3, 4)