Löydetty 569 Tulokset: Domus Dei
Cumque venisset rex David et sedisset coram Domino, dixit: “Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? (Liber I Paralipomenon 17, 16)
Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: “Dominus exercituum, Deus Israel, est Deus pro Israel, et domus David servi tui permanens coram te”. (Liber I Paralipomenon 17, 24)
Dixitque David: “Haec est domus Domini Dei, et hoc est altare holocausti pro Israel”. (Liber I Paralipomenon 22, 1)
Et praecepit, ut congregarentur omnes advenae de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei. (Liber I Paralipomenon 22, 2)
Et dixit David: “Salomon filius meus puer parvulus est et tener; domus autem, quae aedificanda est Domino, talis esse debet, ut in cunctis regionibus nominetur et glorificetur. Praeparabo ergo ei necessaria”. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit impensas. (Liber I Paralipomenon 22, 5)
Ecce ego in labore meo praeparavi impensas domus Domini: auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum, aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine. Ligna et lapides praeparavi; tu autem ad ea adicies. (Liber I Paralipomenon 22, 14)
“Ex his, inquit, praesint ministerio domus Domini viginti quattuor milia, praepositi autem et iudices sex milia; (Liber I Paralipomenon 23, 4)
Hi filii Levi in familiis suis, principes familiarum per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra. (Liber I Paralipomenon 23, 24)
et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini pro atriis et exedris et in purificationem omnis rei sacrae et in ministerium templi Dei, (Liber I Paralipomenon 23, 28)
Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis, in ministeria domus Dei sub manu regis: Asaph et Idithun et Heman. (Liber I Paralipomenon 25, 6)
Porro Levitae fratres eorum super thesauros domus Dei ac thesauros rerum consecratarum. (Liber I Paralipomenon 26, 20)
Filii Iahiel et Zetham et Ioel fratrum eius erant super thesauros domus Domini. (Liber I Paralipomenon 26, 22)