Mosaico decorativo

Löydetty 3318 Tulokset: Dominus

  • Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo. (Liber II Paralipomenon 30, 20)

  • Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens: “Ex quo coeperunt offerre donationem in domum Domini, comedimus et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo; reliquiarum autem copia est ista, quam cernis”. (Liber II Paralipomenon 31, 10)

  • cum illo est brachium carneum, nobiscum autem Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis”. Confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iudae. (Liber II Paralipomenon 32, 8)

  • Nonne Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame et siti affirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum? (Liber II Paralipomenon 32, 11)

  • Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem in castris regis Assyriorum; reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii, qui egressi fuerant de visceribus eius, interfecerunt eum ibi gladio. (Liber II Paralipomenon 32, 21)

  • Salvavit ergo Dominus Ezechiam et habitatores Ierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et praestitit eis quietem per circuitum. (Liber II Paralipomenon 32, 22)

  • Fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel. (Liber II Paralipomenon 33, 2)

  • Aedificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: “In Ierusalem erit nomen meum in aeternum”. (Liber II Paralipomenon 33, 4)

  • Igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Ierusalem, ut facerent malum super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel. (Liber II Paralipomenon 33, 9)

  • Locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius, et attendere noluerunt. (Liber II Paralipomenon 33, 10)

  • Deprecatusque est eum, et placatus ei exaudivit orationem eius reduxitque eum Ierusalem in regnum suum; et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus. (Liber II Paralipomenon 33, 13)

  • Et illa respondit eis: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dicite viro, qui misit vos ad me: (Liber II Paralipomenon 34, 23)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina