Talált 3318 Eredmények: Dominus
Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo. (Liber II Paralipomenon 30, 20)
Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens: “Ex quo coeperunt offerre donationem in domum Domini, comedimus et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo; reliquiarum autem copia est ista, quam cernis”. (Liber II Paralipomenon 31, 10)
cum illo est brachium carneum, nobiscum autem Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis”. Confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iudae. (Liber II Paralipomenon 32, 8)
Nonne Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame et siti affirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum? (Liber II Paralipomenon 32, 11)
Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem in castris regis Assyriorum; reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii, qui egressi fuerant de visceribus eius, interfecerunt eum ibi gladio. (Liber II Paralipomenon 32, 21)
Salvavit ergo Dominus Ezechiam et habitatores Ierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et praestitit eis quietem per circuitum. (Liber II Paralipomenon 32, 22)
Fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel. (Liber II Paralipomenon 33, 2)
Aedificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: “In Ierusalem erit nomen meum in aeternum”. (Liber II Paralipomenon 33, 4)
Igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Ierusalem, ut facerent malum super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel. (Liber II Paralipomenon 33, 9)
Locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius, et attendere noluerunt. (Liber II Paralipomenon 33, 10)
Deprecatusque est eum, et placatus ei exaudivit orationem eius reduxitque eum Ierusalem in regnum suum; et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus. (Liber II Paralipomenon 33, 13)
Et illa respondit eis: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dicite viro, qui misit vos ad me: (Liber II Paralipomenon 34, 23)