Mosaico decorativo

Löydetty 8660 Tulokset: Dom

  • et non dixerunt in corde suo: “Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, hebdomadas statutas messis custodientem nobis”. (Liber Ieremiae 5, 24)

  • Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo; ideo magnificati sunt et ditati, (Liber Ieremiae 5, 27)

  • Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea? (Liber Ieremiae 5, 29)

  • Surgite, et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius”. (Liber Ieremiae 6, 5)

  • Quia haec dicit Dominus exercituum: “Caedite lignum eius et fundite circa Ierusalem aggerem; haec est civitas visitationis, omnis calumnia in medio eius. (Liber Ieremiae 6, 6)

  • Haec dicit Dominus exercituum: “Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel. Converte manum tuam quasi vindemiator ad palmites”. (Liber Ieremiae 6, 9)

  • Cui loquar et quem contestabor, ut audiat? Ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt; ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. (Liber Ieremiae 6, 10)

  • Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens. “Effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul; etiam vir cum muliere capietur, senex cum pleno dierum. (Liber Ieremiae 6, 11)

  • Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 6, 12)

  • Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. “Quam ob rem cadent inter ruentes; tempore, quo visitavero eos, corruent”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 6, 15)

  • Haec dicit Dominus: “State super vias et videte et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris”. Et dixerunt: “Non ambulabimus!”. (Liber Ieremiae 6, 16)

  • Propterea haec dicit Dominus: “Ecce ego dabo in populum istum offendicula, et offendent in eis patres et filii simul, vicinus et proximus peribunt”. (Liber Ieremiae 6, 21)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina