Trouvé 8660 Résultats pour: Dom
et non dixerunt in corde suo: “Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, hebdomadas statutas messis custodientem nobis”. (Liber Ieremiae 5, 24)
Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo; ideo magnificati sunt et ditati, (Liber Ieremiae 5, 27)
Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea? (Liber Ieremiae 5, 29)
Surgite, et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius”. (Liber Ieremiae 6, 5)
Quia haec dicit Dominus exercituum: “Caedite lignum eius et fundite circa Ierusalem aggerem; haec est civitas visitationis, omnis calumnia in medio eius. (Liber Ieremiae 6, 6)
Haec dicit Dominus exercituum: “Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel. Converte manum tuam quasi vindemiator ad palmites”. (Liber Ieremiae 6, 9)
Cui loquar et quem contestabor, ut audiat? Ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt; ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. (Liber Ieremiae 6, 10)
Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens. “Effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul; etiam vir cum muliere capietur, senex cum pleno dierum. (Liber Ieremiae 6, 11)
Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 6, 12)
Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. “Quam ob rem cadent inter ruentes; tempore, quo visitavero eos, corruent”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 6, 15)
Haec dicit Dominus: “State super vias et videte et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris”. Et dixerunt: “Non ambulabimus!”. (Liber Ieremiae 6, 16)
Propterea haec dicit Dominus: “Ecce ego dabo in populum istum offendicula, et offendent in eis patres et filii simul, vicinus et proximus peribunt”. (Liber Ieremiae 6, 21)