Löydetty 8660 Tulokset: Dom
hoc est verbum, quod locutus est Dominus super eum: Despexit te, subsannavit te virgo filia Sion; post te caput movit filia Ierusalem. (Liber Isaiae 37, 22)
In manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti: “In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, iuga Libani; et succidi excelsa cedrorum eius et electas abietes illius et introivi altitudinem summitatis eius, silvam condensam. (Liber Isaiae 37, 24)
Et mittet id, quod salvatum fuerit de domo Iudae, quod reliquum est, radicem deorsum et faciet fructum sursum. (Liber Isaiae 37, 31)
Quia de Ierusalem exibit residuum, et, quod salvum fuerit, de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet istud. (Liber Isaiae 37, 32)
Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non opponet ei clipeum et non mittet contra eam aggerem. (Liber Isaiae 37, 33)
In via, qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. (Liber Isaiae 37, 34)
Egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia; et surrexerunt mane, et ecce omnes illi cadavera mortuorum. (Liber Isaiae 37, 36)
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: “Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives”. (Liber Isaiae 38, 1)
Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum (Liber Isaiae 38, 2)
et dixit: “Obsecro, Domine; memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod bonum est in oculis tuis, fecerim”. Et flevit Ezechias fletu magno. (Liber Isaiae 38, 3)
Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens: (Liber Isaiae 38, 4)
“Vade et dic Ezechiae: “Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimas tuas; ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos (Liber Isaiae 38, 5)