Mosaico decorativo

Encontrados 8660 resultados para: Dom

  • hoc est verbum, quod locutus est Dominus super eum: Despexit te, subsannavit te virgo filia Sion; post te caput movit filia Ierusalem. (Liber Isaiae 37, 22)

  • In manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti: “In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, iuga Libani; et succidi excelsa cedrorum eius et electas abietes illius et introivi altitudinem summitatis eius, silvam condensam. (Liber Isaiae 37, 24)

  • Et mittet id, quod salvatum fuerit de domo Iudae, quod reliquum est, radicem deorsum et faciet fructum sursum. (Liber Isaiae 37, 31)

  • Quia de Ierusalem exibit residuum, et, quod salvum fuerit, de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet istud. (Liber Isaiae 37, 32)

  • Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non opponet ei clipeum et non mittet contra eam aggerem. (Liber Isaiae 37, 33)

  • In via, qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. (Liber Isaiae 37, 34)

  • Egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia; et surrexerunt mane, et ecce omnes illi cadavera mortuorum. (Liber Isaiae 37, 36)

  • In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: “Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives”. (Liber Isaiae 38, 1)

  • Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum (Liber Isaiae 38, 2)

  • et dixit: “Obsecro, Domine; memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod bonum est in oculis tuis, fecerim”. Et flevit Ezechias fletu magno. (Liber Isaiae 38, 3)

  • Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens: (Liber Isaiae 38, 4)

  • “Vade et dic Ezechiae: “Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimas tuas; ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos (Liber Isaiae 38, 5)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina