Mosaico decorativo

Löydetty 8660 Tulokset: Dom

  • Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum. (Liber Exodus 12, 29)

  • Surrexitque pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus, et ortus est clamor magnus in Aegypto, neque enim erat domus, in qua non iaceret mortuus. (Liber Exodus 12, 30)

  • Vocatisque pharao Moyse et Aaron nocte, ait: “Surgite, egredimini a populo meo, vos et filii Israel; ite, immolate Domino, sicut dicitis. (Liber Exodus 12, 31)

  • Dominus autem dedit gratiam populo coram Aegyptiis, ut commodarent eis; et spoliaverunt Aegyptios. (Liber Exodus 12, 36)

  • Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti. (Liber Exodus 12, 41)

  • Nox ista vigiliarum Domino, quando eduxit eos de terra Aegypti: hanc observare debent Domino omnes filii Israel in generationibus suis. (Liber Exodus 12, 42)

  • Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “Haec est religio Paschae: Omnis alienigena non comedet ex eo; (Liber Exodus 12, 43)

  • In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis. (Liber Exodus 12, 46)

  • Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere Pascha Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae; si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. (Liber Exodus 12, 48)

  • Feceruntque omnes filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron; (Liber Exodus 12, 50)

  • et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per turmas suas. (Liber Exodus 12, 51)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Exodus 13, 1)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina