Gefunden 8660 Ergebnisse für: Dom
Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum. (Liber Exodus 12, 29)
Surrexitque pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus, et ortus est clamor magnus in Aegypto, neque enim erat domus, in qua non iaceret mortuus. (Liber Exodus 12, 30)
Vocatisque pharao Moyse et Aaron nocte, ait: “Surgite, egredimini a populo meo, vos et filii Israel; ite, immolate Domino, sicut dicitis. (Liber Exodus 12, 31)
Dominus autem dedit gratiam populo coram Aegyptiis, ut commodarent eis; et spoliaverunt Aegyptios. (Liber Exodus 12, 36)
Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti. (Liber Exodus 12, 41)
Nox ista vigiliarum Domino, quando eduxit eos de terra Aegypti: hanc observare debent Domino omnes filii Israel in generationibus suis. (Liber Exodus 12, 42)
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “Haec est religio Paschae: Omnis alienigena non comedet ex eo; (Liber Exodus 12, 43)
In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis. (Liber Exodus 12, 46)
Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere Pascha Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae; si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. (Liber Exodus 12, 48)
Feceruntque omnes filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron; (Liber Exodus 12, 50)
et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per turmas suas. (Liber Exodus 12, 51)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Exodus 13, 1)