Mosaico decorativo

Löydetty 8660 Tulokset: Dom

  • Cum ergo fecerit Dominus domino meo omnia, quae locutus est, bona de te et constituerit te ducem super Israel, (Liber I Samuelis 25, 30)

  • non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium et ipse te ultus fueris; et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillae tuae”. (Liber I Samuelis 25, 31)

  • Et ait David ad Abigail: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui misit te hodie in occursum meum. Et benedicta prudentia tua, (Liber I Samuelis 25, 32)

  • Alioquin, vivit Dominus, Deus Israel, qui prohibuit me malum facere tibi, nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam quidquid masculini sexus”. (Liber I Samuelis 25, 34)

  • Suscepit ergo David de manu eius omnia, quae attulerat ei, dixitque ei: “Vade pacifice in domum tuam. Ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam”. (Liber I Samuelis 25, 35)

  • Venit autem Abigail ad Nabal; et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis, et cor Nabal iucundum; erat enim ebrius nimis. Et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane. (Liber I Samuelis 25, 36)

  • Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est. (Liber I Samuelis 25, 38)

  • Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: “Benedictus Dominus, qui iudicavit causam opprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius”. Misit ergo David et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem. (Liber I Samuelis 25, 39)

  • Quae consurgens adoravit prona in terram et ait: “Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei”. (Liber I Samuelis 25, 41)

  • Et dixit David ad Abisai: “Ne interficias eum; quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit?”. (Liber I Samuelis 26, 9)

  • Et dixit David: “Vivit Dominus quia Dominus percutiet eum, aut dies eius veniet, ut moriatur, aut in proelium descendens peribit. (Liber I Samuelis 26, 10)

  • Propitius mihi sit Dominus, ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam, quae est ad caput eius, et scyphum aquae, et abeamus”. (Liber I Samuelis 26, 11)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina