Talált 8660 Eredmények: Dom
Cum ergo fecerit Dominus domino meo omnia, quae locutus est, bona de te et constituerit te ducem super Israel, (Liber I Samuelis 25, 30)
non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium et ipse te ultus fueris; et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillae tuae”. (Liber I Samuelis 25, 31)
Et ait David ad Abigail: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui misit te hodie in occursum meum. Et benedicta prudentia tua, (Liber I Samuelis 25, 32)
Alioquin, vivit Dominus, Deus Israel, qui prohibuit me malum facere tibi, nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam quidquid masculini sexus”. (Liber I Samuelis 25, 34)
Suscepit ergo David de manu eius omnia, quae attulerat ei, dixitque ei: “Vade pacifice in domum tuam. Ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam”. (Liber I Samuelis 25, 35)
Venit autem Abigail ad Nabal; et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis, et cor Nabal iucundum; erat enim ebrius nimis. Et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane. (Liber I Samuelis 25, 36)
Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est. (Liber I Samuelis 25, 38)
Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: “Benedictus Dominus, qui iudicavit causam opprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius”. Misit ergo David et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem. (Liber I Samuelis 25, 39)
Quae consurgens adoravit prona in terram et ait: “Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei”. (Liber I Samuelis 25, 41)
Et dixit David ad Abisai: “Ne interficias eum; quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit?”. (Liber I Samuelis 26, 9)
Et dixit David: “Vivit Dominus quia Dominus percutiet eum, aut dies eius veniet, ut moriatur, aut in proelium descendens peribit. (Liber I Samuelis 26, 10)
Propitius mihi sit Dominus, ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam, quae est ad caput eius, et scyphum aquae, et abeamus”. (Liber I Samuelis 26, 11)