Löydetty 436 Tulokset: Dixitque
dixitque ei: “Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum, quo mades!”. (Liber I Samuelis 1, 14)
Et audivit Heli sonitum clamoris dixitque: “Quis est hic sonitus tumultus huius?”. At ille festinavit et venit et nuntiavit Heli. (Liber I Samuelis 4, 14)
Tulit autem Samuel lapidem unum et posuit eum inter Maspha et inter Sen et vocavit nomen loci illius Abenezer (id est Lapis adiutorii) dixitque: “Hucusque auxiliatus est nobis Dominus”. (Liber I Samuelis 7, 12)
Dixitque Saul ad puerum suum: “Ecce ibimus; quid feremus ad virum? Panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus, ut demus homini Dei. Quid habemus?”. (Liber I Samuelis 9, 7)
Dixitque Samuel coco: “Da partem, quam dedi tibi et praecepi, ut reponeres seorsum apud te”. (Liber I Samuelis 9, 23)
Levavit autem cocus armum et caudam et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: “Ecce quod remansit; pone ante te et comede, quia de industria servatum est tibi, quando populum vocavi”. Et comedit Saul cum Samuel in die illa. (Liber I Samuelis 9, 24)
dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius: “Quo abistis?”. Qui respondit: “Quaerere asinas; quas cum non repperissemus, venimus ad Samuelem”. (Liber I Samuelis 10, 14)
Dixitque ad eos: “Testis Dominus adversum vos, et testis christus eius in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam”. Et dixerunt: “Testis”. (Liber I Samuelis 12, 5)
Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuel; dixitque universus populus ad Samuel: “Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur: addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem”. (Liber I Samuelis 12, 19)
Dixitque Samuel ad Saul: “Stulte egisti. Utinam custodisses mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi! Profecto nunc confirmasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum; (Liber I Samuelis 13, 13)
Dixitque ei armiger suus: “Fac omnia, quae placent animo tuo. Perge quo cupis; ego ero tecum ubicumque volueris”. (Liber I Samuelis 14, 7)
Dixitque Ionathan: “Turbavit pater meus terram! Videte quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto; (Liber I Samuelis 14, 29)