Löydetty 436 Tulokset: Dixitque
Dixitque ad Zebee et Salmana: “Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor?”. Qui responderunt: “Similes tui, et unusquisque ex eis quasi filius regis”. (Liber Iudicum 8, 18)
Dixitque Iether primogenito suo: “Surge et interfice eos!”. Qui non eduxit gladium; timebat enim, quia adhuc puer erat. (Liber Iudicum 8, 20)
Dixitque ad eos: “Unam petitionem postulo a vobis: date mihi unusquisque anulum ex praeda sua”. Anulos enim aureos Ismaelitae habere consuerant. (Liber Iudicum 8, 24)
Dixitque ad patrem: “Hoc solum mihi praesta, quod deprecor: Dimitte me, ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis”. (Liber Iudicum 11, 37)
Dixitque angelus Domini ad Manue: “Ab omnibus, quae locutus sum uxori tuae, abstineat se; (Liber Iudicum 13, 13)
Dixitque Manue ad angelum Domini: “Obsecro, ut retineamus te et faciamus tibi haedum de capris”. (Liber Iudicum 13, 15)
Dixitque ad eum: “Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te?”. (Liber Iudicum 13, 17)
Cui dixerunt pater et mater sua: “Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthim, qui incircumcisi sunt?”. Dixitque Samson ad patrem suum: “Hanc mihi accipe, quia placuit oculis meis”. (Liber Iudicum 14, 3)
Dixitque eis: “De comedente exivit cibus, et de forti est egressa dulcedo”. Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere. (Liber Iudicum 14, 14)
Dixitque eis Samson: “Hac vice non erit culpa in me contra Philisthaeos, cum faciam eis mala”. (Liber Iudicum 15, 3)
Dixitque ad eum Dalila: “Ecce illusisti mihi et falsum locutus es; saltem nunc indica mihi quo ligari debeas”. (Liber Iudicum 16, 10)
Dixitque Dalila rursum ad eum: “Usquequo decipis me et falsum loqueris? Ostende quo vinciri debeas”. Cui respondit Samson: “Si septem crines nexos capitis mei cum licio plexueris et paxillo fixeris, deficiam eroque ut ceteri homines”. (Liber Iudicum 16, 13)