Mosaico decorativo

Löydetty 2358 Tulokset: Dies Domini

  • Dixit autem rex ad Aethiopem: “Estne pax puero Absalom?”. Cui respondens Aethiops: “Fiant, inquit, sicut puer inimici domini mei regis et universi, qui consurrexerunt adversus eum in malum!”. (Liber II Samuelis 18, 32)

  • Agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini mei regis”. (Liber II Samuelis 19, 21)

  • Respondens vero Abisai filius Sarviae dixit: “Numquid non occidetur Semei, pro hoc quia maledixit christo Domini?”. (Liber II Samuelis 19, 22)

  • Et ait Berzellai ad regem: “Quot sunt dies annorum vitae meae, ut ascendam cum rege Ierusalem? (Liber II Samuelis 19, 35)

  • Ait autem David ad Abisai: “Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom; tolle igitur servos domini tui et persequere eum, ne inveniat civitates munitas et effugiat nos”. (Liber II Samuelis 20, 6)

  • Ego pacifica fidelium Israel, et tu quaeris subruere civitatem et evertere matrem in Israel. Quare praecipitas hereditatem Domini?”. (Liber II Samuelis 20, 19)

  • Facta est fames in diebus David tribus annis iugiter. Et consuluit David oraculum Domini, dixitque Dominus: “Super Saul et super domum eius est sanguis, quia occidit Gabaonitas”. (Liber II Samuelis 21, 1)

  • dixit ergo David ad Gabaonitas: “Quid faciam vobis? Et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis hereditati Domini?”. (Liber II Samuelis 21, 3)

  • dentur nobis septem viri, et suspendamus eos in patibulis Domino in Gabaon in monte Domini”. Et ait rex: “Ego dabo”. (Liber II Samuelis 21, 6)

  • Pepercitque rex Meribbaal filio Ionathan filii Saul propter iusiurandum Domini, quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul. (Liber II Samuelis 21, 7)

  • Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris eius. (Liber II Samuelis 22, 16)

  • quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo. (Liber II Samuelis 22, 22)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina