Znaleziono 2358 Wyniki dla: Dies Domini
Dixit autem rex ad Aethiopem: “Estne pax puero Absalom?”. Cui respondens Aethiops: “Fiant, inquit, sicut puer inimici domini mei regis et universi, qui consurrexerunt adversus eum in malum!”. (Liber II Samuelis 18, 32)
Agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini mei regis”. (Liber II Samuelis 19, 21)
Respondens vero Abisai filius Sarviae dixit: “Numquid non occidetur Semei, pro hoc quia maledixit christo Domini?”. (Liber II Samuelis 19, 22)
Et ait Berzellai ad regem: “Quot sunt dies annorum vitae meae, ut ascendam cum rege Ierusalem? (Liber II Samuelis 19, 35)
Ait autem David ad Abisai: “Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom; tolle igitur servos domini tui et persequere eum, ne inveniat civitates munitas et effugiat nos”. (Liber II Samuelis 20, 6)
Ego pacifica fidelium Israel, et tu quaeris subruere civitatem et evertere matrem in Israel. Quare praecipitas hereditatem Domini?”. (Liber II Samuelis 20, 19)
Facta est fames in diebus David tribus annis iugiter. Et consuluit David oraculum Domini, dixitque Dominus: “Super Saul et super domum eius est sanguis, quia occidit Gabaonitas”. (Liber II Samuelis 21, 1)
dixit ergo David ad Gabaonitas: “Quid faciam vobis? Et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis hereditati Domini?”. (Liber II Samuelis 21, 3)
dentur nobis septem viri, et suspendamus eos in patibulis Domino in Gabaon in monte Domini”. Et ait rex: “Ego dabo”. (Liber II Samuelis 21, 6)
Pepercitque rex Meribbaal filio Ionathan filii Saul propter iusiurandum Domini, quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul. (Liber II Samuelis 21, 7)
Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris eius. (Liber II Samuelis 22, 16)
quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo. (Liber II Samuelis 22, 22)