Löydetty 3356 Tulokset: Cor
Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque puero suo: “Pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum”. (Liber II Regum 4, 38)
Responditque ei minister eius: “Quantum est hoc, ut apponam coram centum viris?”. Rursum ille dixit: “Da populo, ut comedat. Haec enim dicit Dominus: “Comedent, et supererit””. (Liber II Regum 4, 43)
Posuit itaque coram eis, qui comederunt, et superfuit iuxta verbum Domini. (Liber II Regum 4, 44)
Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait: “Vere scio quod non sit Deus in universa terra, nisi tantum in Israel! Obsecro itaque, ut accipias benedictionem a servo tuo”. (Liber II Regum 5, 15)
Dixitque Naaman: “Melius est, ut accipias duo talenta”. Et coegit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et duplicia vestimenta et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo. (Liber II Regum 5, 23)
Ipse autem ingressus stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: “Unde venis, Giezi?”. Qui respondit: “Non ivit servus tuus quoquam”. (Liber II Regum 5, 25)
At ille: “Nonne, ait, cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? Estne tempus accipere argentum et accipere vestes et oliveta et vineta et oves et boves et servos et ancillas? (Liber II Regum 5, 26)
Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum: “Ecce locus, in quo habitamus coram te, angustus est nobis. (Liber II Regum 6, 1)
Conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re et, convocatis servis suis, ait: “Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israel?”. (Liber II Regum 6, 11)
At ille ait: “Non percuties; neque enim, quos cepisti gladio et arcu tuo, percutis. Pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum”. (Liber II Regum 6, 22)
Factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est, donec venumdaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis. (Liber II Regum 6, 25)
Ivit igitur Hazael in occursum eius habens secum munera et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: “Filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens: “Si sanari potero de infirmitate mea hac?””. (Liber II Regum 8, 9)