Löydetty 3356 Tulokset: Cor
Et ait ei: “Egredere et sta in monte coram Domino”. Et ecce Dominus transit, et ventus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum; non in vento Dominus. Et post ventum, commotio; non in commotione Dominus. (Liber I Regum 19, 11)
et ingressi duo viri filii Belial sederunt contra eum et illi, ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: “Maledixit Naboth Deum et regem”. Quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt; (Liber I Regum 21, 13)
Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius, sed in diebus filii sui inferam malum domui eius”. (Liber I Regum 21, 29)
Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea et ait: “Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam”. (Liber I Regum 22, 11)
Egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait: “Ego decipiam illum”. Cui locutus est Dominus: “In quo?”. (Liber I Regum 22, 21)
Et laverunt currum eius in piscina Samariae; et linxerunt canes sanguinem eius, et scorta laverunt se iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat. (Liber I Regum 22, 38)
Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater; tulit enim lapidem Baal, quem fecerat pater eius. (Liber II Regum 3, 2)
Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israel centum milia agnorum et lanam centum milium arietum. (Liber II Regum 3, 4)
Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum neque pluviam, et torrens replebitur aquis; et bibetis vos et pecora et iumenta vestra. (Liber II Regum 3, 17)
Perrexeruntque in castra Israel. Porro consurgens Israel percussit Moab, at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur subsequentes et percutientes Moab. (Liber II Regum 3, 24)
Dixitque ad Giezi puerum suum: “Voca Sunamitin istam”. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo, (Liber II Regum 4, 12)
Venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super terram; tulitque filium suum et egressa est. (Liber II Regum 4, 37)