Löydetty 495 Tulokset: Bene-esse
Et, cum nec ipse foetorem suum ferre posset, ita ait: “Iustum est subditum esse Deo et mortalem non superbe sentire”. (Liber II Maccabaeorum 9, 12)
“Optimis civibus Iudaeis plurimam salutem et bene valere et esse felices, rex et dux Antiochus. (Liber II Maccabaeorum 9, 19)
Si bene valetis et filii vestri, et res vestrae ex sententia sunt vobis, precans refero quidem Deo maximam gratiam, in caelum spem habens; (Liber II Maccabaeorum 9, 20)
Unde accusatus ab amicis apud Eupatorem et cum frequenter se proditorem esse audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset et ad Antiochum Epiphanem transiisset, cumque amplius nobilem potestatem digne ferre non posset, veneno hausto vitam finivit. (Liber II Maccabaeorum 10, 13)
Et, quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se deminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos, potente Deo auxiliante, misit ad eos (Liber II Maccabaeorum 11, 13)
suasitque eis se consensurum omnibus, quae iusta sunt, et regem quoque persuasurum, ut necessarium crederet se amicum eis esse. (Liber II Maccabaeorum 11, 14)
Si igitur in negotiis benevolentiam conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo. (Liber II Maccabaeorum 11, 19)
Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, mensis Iovis Corinthii die vicesima et quarta”. (Liber II Maccabaeorum 11, 21)
cupientes igitur hanc quoque gentem extra tumultum esse, iudicamus templum illis restitui remque agi secundum suorum maiorum consuetudinem. (Liber II Maccabaeorum 11, 25)
Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis ut, cognita nostra voluntate, bono animo sint et libenter propriarum rerum instaurationi deserviant”. (Liber II Maccabaeorum 11, 26)
Si valetis, sic est, ut volumus; sed et ipsi bene valemus. (Liber II Maccabaeorum 11, 28)
Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quinta decima die mensis Xanthici”. (Liber II Maccabaeorum 11, 38)