Löydetty 495 Tulokset: Bene-esse
At ille, pro his, quae habebat, mandatis a rege, omnino dicebat in regium fiscum ea esse deferenda. (Liber II Maccabaeorum 3, 13)
Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem adhuc rebus obtingere, nec Simonem cessaturum a stultitia. (Liber II Maccabaeorum 4, 6)
Quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et quorum instituta aemulabantur ac per omnia consimiles esse cupiebant, hos hostes et ultores habuerunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 16)
Quapropter omnes rogabant pro bono factam esse ostensionem. (Liber II Maccabaeorum 5, 4)
Iason vero caedes civium suorum perpetrabat nulli parcens, non intellegens prosperitatem adversum cognatos calamitatem esse maximam, arbitrans autem hostium et non civium se trophaea constituere. (Liber II Maccabaeorum 5, 6)
Alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad inspectionem aerarii, et ipse, mox ut accessisset, confestim flagellatus repulsus fuisset ab audacia. (Liber II Maccabaeorum 5, 18)
Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies sollemnes patrii servabantur, nec simpliciter Iudaeum se esse quisquam confitebatur. (Liber II Maccabaeorum 6, 6)
Obsecro autem eos, qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus, sed reputent illas poenas non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri. (Liber II Maccabaeorum 6, 12)
Non enim, sicut et in aliis nationibus, Dominus patienter ferens exspectat, ut eas, cum pervenerint in plenitudinem peccatorum, puniat, ita et in nobis statuit esse, (Liber II Maccabaeorum 6, 14)
at ille respiciens in eum dixit: “Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis, quod vis; noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum; (Liber II Maccabaeorum 7, 16)
humiliatus ab his, qui secundum ipsum exsistimabantur exigui esse, auxilio Domini, deposita veste gloriae, per mediterranea fugitivi more solitarius effectus venit Antiochiam, super omnia prosperatus in interitu exercitus. (Liber II Maccabaeorum 8, 35)
Et, qui Romanis promiserat se tributum de captivitate Hierosolymorum redigere, praedicabat propugnatorem habere Iudaeos, et hoc modo invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas. (Liber II Maccabaeorum 8, 36)