Löydetty 387 Tulokset: Aere altare Holocaustum altare
Et sacerdos adolebit adipem super altare; pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius. (Liber Leviticus 7, 31)
Cumque de eo aspersisset altare septem vicibus, unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. (Liber Leviticus 8, 11)
Adipem autem, qui erat super vitalia, et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare; (Liber Leviticus 8, 16)
Attulit et arietem in holocaustum, super cuius caput cum imposuissent Aaron et filii eius manus suas, (Liber Leviticus 8, 18)
lotis prius intestinis et pedibus, totumque simul arietem adolevit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris, incensum Domino, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 8, 21)
Applicavit et filios Aaron; cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum. (Liber Leviticus 8, 24)
“Tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et affer illos coram Domino. (Liber Leviticus 9, 2)
Et ad filios Israel loqueris: "Tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum, (Liber Leviticus 9, 3)
Dixit et ad Aaron: “Accede ad altare et immola pro peccato tuo; offer holocaustum et expia te et populum. Et fac hostiam populi et expia eum, sicut praecepit Dominus”. (Liber Leviticus 9, 7)
Statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo, (Liber Leviticus 9, 8)
Adipemque et renunculos ac reticulum iecoris, quae sunt de sacrificio pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 9, 10)
Ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite ei obtulerunt, quae omnia super altare cremavit igni; (Liber Leviticus 9, 13)