Gefunden 387 Ergebnisse für: Aere altare Holocaustum altare

  • Et sacerdos adolebit adipem super altare; pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius. (Liber Leviticus 7, 31)

  • Cumque de eo aspersisset altare septem vicibus, unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. (Liber Leviticus 8, 11)

  • Adipem autem, qui erat super vitalia, et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare; (Liber Leviticus 8, 16)

  • Attulit et arietem in holocaustum, super cuius caput cum imposuissent Aaron et filii eius manus suas, (Liber Leviticus 8, 18)

  • lotis prius intestinis et pedibus, totumque simul arietem adolevit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris, incensum Domino, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 8, 21)

  • Applicavit et filios Aaron; cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum. (Liber Leviticus 8, 24)

  • “Tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et affer illos coram Domino. (Liber Leviticus 9, 2)

  • Et ad filios Israel loqueris: "Tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum, (Liber Leviticus 9, 3)

  • Dixit et ad Aaron: “Accede ad altare et immola pro peccato tuo; offer holocaustum et expia te et populum. Et fac hostiam populi et expia eum, sicut praecepit Dominus”. (Liber Leviticus 9, 7)

  • Statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo, (Liber Leviticus 9, 8)

  • Adipemque et renunculos ac reticulum iecoris, quae sunt de sacrificio pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 9, 10)

  • Ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite ei obtulerunt, quae omnia super altare cremavit igni; (Liber Leviticus 9, 13)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina