Löydetty 10534 Tulokset: Ad
Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 10)
Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 14)
Et accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: “Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque superlucratus sum”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 20)
Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: “Domine, duo talenta tradidisti mihi; ecce alia duo lucratus sum”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 22)
nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 36)
Quando autem te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te?”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 39)
“Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 2)
accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 7)
Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 12)
Tunc abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 14)
et ait: “Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?”. At illi constituerunt ei triginta argenteos. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 15)
Et exinde quaerebat opportunitatem, ut eum traderet. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 16)